monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p6, VI. Varia crucesignatorum itinera. Proditio Graecorum.'
Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER NONUS., , V. Robertus dux Normanniae, Godefridus dux Lotharingiae, Balduinus eius frater, Bohemundus, Raymundus comes Tolosae et plurimi magnates proficiscuntur. - Prima crucesignatorum adversus Turcas praelia. <<<     >>> VII. Nicaeae expugnatio. Maximi exercitus crucesignatorum progressus. Praelia adversus Turcas.

VI. Varia crucesignatorum itinera. Proditio Graecorum.

1  Godefridus dux, primus omnium ducum, Constantinopolim venit, et prope illam X Kalendas Ianuarii [1096] castra metatus est. 2  Buamundus vero suos, qui eum subsequi satagebant, praestolabatur, pedetentim gradiebatur, eosque paulatim eundo callide in dies opperiebatur. 3  Alexius autem imperator in suburbio civitatis duci paulo post mandavit hospitium dari. 4  Armigeri vero ducalis exercitus commoda sibi more procurabant; ad subvehendas paleas, vel caetera sibi necessaria, extra urbem secure cursitabant. 5  Sed Turcopolis et Pincinatis, iussu Augusti insidiantibus, quotidie peribant. 6  Nondum aliquid de imperatore suspicabantur sinistrum, quippe qui voluntarius eis praebuisset hospitium. 7  Nimis dux contristatus est pro defectu suorum, et inopinatis insidiis Turcopolorum. 8  Balduinus igitur ad suorum protectionem exivit, et hostes, qui suos insequebantur, invenit, ex improviso incautos invasit, superavit, partim occidit, sexaginta ex eis captos fratri suo praesentavit. 9  Augustus, hoc ut audivit, valde iratus, malum peregrinis machinari coepit. 10  Sapiens dux, dolos praecavens, urbem exiit, et ubi prius sua fixerat tentoria, rursus collocavit. 11  Nocte superveniente, iussu Caesaris invasa sunt castra ducis, et exercitus eius multis lacessitus iniuriis. 12  Sagacissimus dux et acerrimus bellator versutias metuebat, et excubitores, qui tentoriis excubarent, prudenter disposuerat, et unumquemque sibi vigilare mandaverat. 13  Repulsi sunt quantocius invasores, et ex illis VII peremptis, usque ad portam civitatis audacter insecutus est dux fugientes. 14  Deinde ad tentoria sua reversus, fuit ibi quinque diebus. 15  Imperator interim cogitabat malum in ducem moliri, dux sollicitus sibi suisque consiliari. 16  Imperator ei transitum per civitatem regiam prohibere, dux subsequentium optimatum adventum exspectare. 17  Denique perspicax et industrius imperator, ut nihil intentatum relinqueret, cum duce pacem fecit; quod si Brachium transfretaret, semper ei copiosum mercatum mitteret, et cunctis indigentibus stipem necessariam impertiret, tantum ut iuramento de eo securus esset. 18  Hoc ideo machinatus est versipellis ut a regione ducem amoveret Byzantea, cum suis copiis, ne posset couti superventurorum principum consiliis et auxiliis. 19  Dux itaque transivit, facta Caesari et ab eodem accepta identidem promissorum fidelitate. 20  Buamundus in vallem de Andronopoli venit, ibique suos concionando solerter admonuit ut caute se haberent, ut peregrinationis pro Deo susceptae memores essent, ut a Christianorum penatibus diripiendis rapaces manus cohiberent, ut Deum ante oculos semper praesentem haberent, ac ut ditiores pauperibus, et fortiores debilibus subvenirent, eosque pro amore Dei viribus et opibus sustentarent. 21  De valle tandem Castoriam pervenerunt, ubi Natalem Domini solemniter peregerunt. 22  Ibi per aliquot dies remorati sunt, quaesitumque mercatum habere non potuerunt, quia cives non peregrinos, sed gladiatores et tyrannos, illos aestimaverunt. 23  Inedia ergo cogente, compulsi sunt boves, equos et asinos rapere, et si quid, quod mandi posset, convenientius inveniebatur. 24  Egressi vero de Castoria, castra metati sunt in Pelagonia. 25  Ibi munitissimum castellum haereticorum, bonis omnibus abunde refertum, undique aggressi sunt, et habitatoribus eiusdem cum eo combustis, omnino pessundederunt. 26  Omnes siquidem illi viatores Iudaeos, haereticos, Saracenos, aequaliter habebant exosos, quos omnes Dei appellant inimicos. 27  Inde pervenerunt ad flumen Bardarum, quod Buamundus cum parte sui exercitus pertransiit. 28  Comes autem de Rosinolo cum fratribus suis remansit. 29  Protinus satellites imperatoris, qui vias obsidentes explorabant, ut exercitum divisum viderunt, impetu facto, in comitem et suos irruerunt. 30  Tancredus vero, qui necdum longe aberat, ut cognovit tumultum, rapidum calcaribus urgens cornipedem, fulmineus advolat, et fluvio, qui intererat, evadato, seu potius enatato, festinum comiti contulit auxilium. 31  Mox duo millia militum per amnem Tancredum subsecuti sunt, et Turcopolis confestim praevaluerunt, eos de praelio fugaverunt, et de fugatis gloriose triumpharunt Quosdam vero peremerunt, plures autem apprehensos vinxerunt, et Buamundo praesentaverunt. 32  Interrogati cur tam nequiter agerent, cum suo non inimicaretur imperatori, responderunt: Nos, in roga imperatoris locati, nihil aliud agere possumus quam quod ipse iimperat. 33  Hoc ab invitis bellum peregrinis factum est IV feria in capite ieiuniorum [die 18 Februarii 1097]. 34  Buamundus, nequitiae Caesaris indignatus se tamen repressit, captos quidem impunitos dimisit, sed ne suis de caetero nocerent, interminando compescuit. 35  Nos, inquit suis familiaribus, transituri per imperatorem, tumorem animi compescamus, et ne illum iniuste exacerbemus, prout possumus, evitemus. 36  Extremae imperitiae genus est, hominem ibi totum efflare spiritum, ubi commotus animus nullum habebit effectum. 37  Porro, prudentiae modus est potestativum hominem se ipsum dissimulare, ubi potentia sua nequit appetitui satisfacere. 38  Prudentiae est in tempus differre, quod continuo non possis explere. 39  Rursus socordiae et ignaviae redarguendus est, qui cum ultra non possit, intonat minis; cum vero possit, illatae obliviscitur improbitatis. 40  Si possumus, Augustum beneficiis superemus; sin autem, mala nobis illata aequanimiter dissimulemus. 41  Haec ait, et iram animi tacitus continuit, et legatos ad imperatorem pro impetranda peregrinis Iesu Christi securitate direxit. 42  Anno ab Incarnatione Domini 1097, indictione V, Rodbertus, dux Normannorum, et Hugo Magnus, Stephanus Blesensis, et Rodbertus Flandrensis, aliique proceres, qui de multis provinciis processerant, et in Italia cum catervis suis hiemaverant, alacriter parati, placido vere pelagus sulcantes Adriaticum, transfretaverunt, et Marco Buamundo in Macedonia sociati sunt. 43  Dum tanta nobilitas in unum convenit, et incomparabilis probitas sine fictione ad opus Dei se obtulit, ingens cunctis timentibus Deum, qui aderant, tripudium fuit. 44  Alexius autem imperator, qui iamdudum Cisalpinorum arma graviter expertus est, audito adventu tantorum baronum nimis territus est, et perspecta arte per quam periculum evaderet, sub specie pacis eos dolo decipere conatus est. 45  Erat enim callidus et facundus, largus, et fallendi artifex ingeniosus. 46  Legatos igitur ad nobiles peregrinos misit, et pacem ab eis humiliter requisivit, liberumque transitum per terram suam, et necessarium negotium atque subsidium se illis daturum cum iuramento promisit. 47  Dux vero Buamundus, qui fraudes eius bene dudum expertus erat, eumque bello bis devicerat, simulatis sponsionibus non acquievit; sed socios suos ad obsidendam Constantinopolim viriliter incitavit, et multis ac probabilibus, hoc sibi commodissimum esse, allegationibus manifeste ostendit. 48  Franci autem dixerunt: Nos divitias nostras dereliquimus, et peregrinationem sponte aggressi sumus, ut pro amore Christi paganos confundamus, et Christianos liberemus. 49  Graeci autem Christiani sunt. 50  Pacem ergo cum illis faciamus, et quae Turci abstulerunt, eis reddamus. 51  Coactus est itaque sagax Buamundus consiliis Francorum ut pacem faceret cum imperatore Graecorum, ad magnum, ut postea claruit, detrimentum Christianorum. 52  Requisitus imperator fucatis gestibus favere nostratibus sategit, et Corpalatium, sibi valde familiarem, cum aliis legatis, Buamundo direxit, qui eum per terram illam secure deducerent, et eis ubique marcatum impenderent. 53  Denique, prout tempus poscebat, de loco ad locum castra metati sunt, et per civitatem Serram usque Rusam civitatem venerunt. 54  Ibi vero, quaecunque necessaria erant, a Graecis sufficienter comparatis, suos tetenderunt papiliones feria IV ante Coenam Domini [1097]. 55  Porro Buamundus, ibi sua gente dimissa, cum paucis ad Augustum loqui profectus est. 56  Tancredus autem Christianos, in expeditione pauperatos, per aliam viam in vallem uberem, et nutrimentis corporalibus refertam, conduxit; ubi Pascha Domini celebraverunt. 57  Alexius, audiens, quem nimium verebatur, advenisse Buamundum, a quo bis in pugna superatus fuerat, honorifice suscepit, et extra civitatem, prout utrumque decebat, copiose procuravit. 58  Interea dux Godefredus, ultra Brachium relictis sociis, Constantinopolim redierat, quoniam imperator, ut ei pepigerat, mercatum nullum transmittebat. 59  Episcopus vero Podiensis et Tolosanus comes, sua iterum post se intermissa multitudine, aderant. 60  Imperator autem, consilio Graecorum, qui valde praecavebant ne forte Franci congregati in eos insurgerent, bonisque suis eos privarent, heroas singulos per internuntios allocutus est hominiumque ab eis et fidelitatem exegit. 61  Quod si facerent, mercatum et conductum, seque ipsum post eos iturum, eisque cum omnibus copiis suis subventurum promisit. 62  Angustiabantur Franci, et iurare nolebant, nec aliter eis Pelasgi transitum permittebant. 63  Franci contra Christianos pugnare nolebant, transitum habere pacifici non poterant. 64  Imperfecto ad quod ierant negotio, ad propria regredi abominabantur. 65  Tandem multis coacti necessitatibus, iuraverunt Alexio imperatori vitam et honorem, quod neutrum ei auferrent, quoad ipse quod iurabat, bona fide teneret. 66  Tolosanus autem comes plus aliis renitebatur, imo irrequietus cogitabat quomodo de imperatore ulcisceretur. 67  Praevaluit tamen communis heroum sententia, et ab hac intentione animosum comitem vix revocaverunt Iuravit itaque, sed ad hominium nunquam deductus est. 68  Illico igitur praeceptum est de navigio. 69  Tancredus interim cum exercitu sibi commisso advenerat. 70  Audiens itaque quod Alexius a maioribus natu iuramentum exegerat, cum Richardo de principatu inter plebeios delituit, et puppibus acceleratis properus pertransiit. 71  Boamundus et Tolosanus comes remanserunt, donec eis de mercato satisfieret. 72  Godefredus vero dux cum aliis Nicomediam venit, ibique cum Tancredo tribus diebus mansit. 73  Deinde dux, cognito quod nulla, qua tot et tantae gentes possent procedere, pateret via, misit, qui rupium et montium complanarent praecipitia, hominum tria millia. 74  Qui acceptis securibus, asciis et vidulis, aliisque multimodis ferramentis, ad carecta et frutecta stirpanda, ad praerupta montium coaequanda, viam exercitui praeparaverunt, positisque in altum signis, quae subsequentes cognoscerent, ne forte deviarent, Nicaeam Bithyniae venerunt.



Ordericus Vitalis, Historia ecclesiastica, LIBER NONUS., , V. Robertus dux Normanniae, Godefridus dux Lotharingiae, Balduinus eius frater, Bohemundus, Raymundus comes Tolosae et plurimi magnates proficiscuntur. - Prima crucesignatorum adversus Turcas praelia. <<<     >>> VII. Nicaeae expugnatio. Maximi exercitus crucesignatorum progressus. Praelia adversus Turcas.
monumenta.ch > Ordericus Vitalis > 'versipellis' in 'Historia ecclesiastica, p3, p6, VI. Varia crucesignatorum itinera. Proditio Graecorum.'